Post dies plusculos ibidem dissignatum scelestum ac nefarium facinus
memini, sed ut vos etiam legatis, ad librum profero. Dominus aedium
habebat iuvenem filium prope litteratum atque ob id consequenter pietate
modestia praecipuum, quem tibi quoque provenisse cuperes vel talem.
Huius matre multo ante defuncta rursum matrimonium sibi reparaverat
ductaque alia filium procreaverat alium, qui adaeque iam duodecimum
annum aetatis supergressus erat. Sed noverca forma magis quam mortibus
in domo mariti praepollens, seu naturaliter impudica seu fato ad
extremum impulsa flagitium, oculos ad privignum adiecit. Iam ergo,
lector optime, scito te tragoediam, non fabulam legere et a socco ad
coturnum ascendere.